PYROPHORI

PYROPHORI
PYROPHORI
Graece πυροφόροι iidem nonnullis videntur cum Frumentariis; hanc eius appellationis causam reddentibus, quod ex horreis publicis frumentum, quod civibus praebebant certâ mensurâ, in domos portarent. Sed Frumentarii non ii erant, qui frumentum collô portarent et laturam facerent: cuiusmodi erant, qui ἀχθοφόροι Graecis dicebantur. Verum vel ita dicti sunt, quod frumenti publici prosecutionem curarent, sive potius, quod annonae militaris exactioni praeessent. Nec πυροφόρος Graecis, ἀπὸ τοῦ πυροῦ, h. e. a frumento, sed ἀπὸ τοῦ πυρὸς, ab igne, dictus est, idemque est quod πυρφόρος. Fuit autem πυρφόρος dictus, qui antiquis Graeciae temporibus, ante
repertum tubarum usum, face iactatâ proelii signum dabat. Unde Proverb. οὐδὲ πυρφόρος ἐλείφθη, de clade ingenti, et internecione, quâ ne huic quidem hominum generi, quod alias sanctum habebatur acinviolabile, parcitum est. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadriano, c. 11. et supra ubi de Bello.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”